- CONGREGATION ALES
- CONGREGATION ALESuna ex IV. praecipuis sectis, quae ex Independentismo ortae, de qua vide Georg. Hormium, Historiâ Eccl. Novi Test. Periodô III. Artic. 3. §. 44. ut et infra voce Independentes. Inprimis vero Independentium nomine reiectô, sic proximis annis dici voluerunt, Independentium, seu novorum Puritanorum illi, qui coetera orthodoxi, ac in doctrina cum Presbyterianis consentientes. Solâ de Regimine disceptatione ab illis adhuc diversi sunt. Hi igitur, ne propter commune cum coeteris nomen, eorundem criminum suspectiessent, nomen independentium cunt nomine Congreg ationalium commutârunt. Idem ibid. § 41. De prioribus ut aliquid addam: Burmanno Congregationales Ecclesiae, ab Independentibus appellantur, quas definitô numerô, nec eô adeo magnô, uni Pastori regendas tradunt, ficque isto septo se includunt, extra omne aliarum Ecclesiarum commercium. Qui enim vulgo se hôc nomine iactant, ubi crudius loquuntur, omnem Ecclesiarum unionem ac ordinem reiciunt, Concilia ac Synodos, ut Antichristi characterem, repudiant; ipsorum decretis audacter obnuntiant; in suis autem favis ac Ecclesiolis, quae paucissimis hominibus vix denis aut duodenis persaepe constant, sese continent, omnemque Ecclesiam conculdunt; nec vel cunctarum universi Orbis Ecclesiarum in sese arbitrium atque iudicium, nisi ad consulendum, ferunt vel admittunt; ac nullô denique modô, ab ullo mortali, ista sua alvearia ac ceras, Ecclesias nempe illas Congregationales, conturbari ferunt. Qua de re vide Burmannum, Syneps. Theol. Christ. Part. pr. l. VIII. c. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.